Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 1.9.1 Cic. Fam. 1.9.4 (English) >>Cic. Fam. 1.9.6

1.9.2 nam in eo ipso, quod te ostendis esse facturum quodque et in primis potes et ego a te vehementer exspecto, in sententiis senatoriis et in omni actione atque administratione rei publicae floruissemus (de qua ostendam equidem paulo post qui sit meus sensus et status , et rescribam tibi ad ea, quae quaeris); sed certe et ego te auctore amicissimo ac sapientissimo et tu me consiliario fortasse non imperitissimo, fideli quidem et benevolo certe usus esses. quamquam tua quidem causa te esse imperatorem provinciamque bene gestis rebus cum exercitu victore obtinere, ut debeo, laetor; sed certe, qui tibi ex me fructus debentur, eos uberiores et praesentiores praesens capere potuisses; in eis vero ulciscendis, quos tibi partim inimicos esse intellegis propter tuam propugnationem salutis meae, partim invidere propter illius actionis amplitudinem et gloriam, mirificum me tibi comitem praebuissem; quam quam ille perennis inimicus amicorum suorum, qui tuis maximis beneficiis ornatus in te potissimum fractam illam et debilitatam vim suam contulit, nostram vicem ultus est ipse sese. ea est enim conatus, quibus patefactis nullam sibi in posterum non modo dignitatis sed ne libertatis quidem partem reliquit.

1.9.3 te autem etsi mallem in meis rebus expertum quam etiam in tuis, tamen in molestia gaudeo eam fidem cognosse hominum non ita magna mercede quam ego maximo dolore cognoram. de qua ratione tota iam videtur mihi exponendi tempus dari, ut tibi rescribam ad ea, quae quaeris.

1.9.4certiorem te per litteras scribis esse factum me cum Caesare et cum Appio esse in gratia teque id non reprehendere adscribis; Vatinium autem scire te velle ostendis quibus rebus adductus defenderim et laudarim. quod tibi ut planius exponam, altius paulo rationem consiliorum meorum repetam necesse est. ego me, Lentule, initio rerum atque actionum tuarum non solum meis sed etiam rei publicae restitutum putabam et, quoniam tibi incredibilem quendam amorem et omnia in te ipsum summa ac singularia studia deberem, rei publicae, quae te in me restituendo multum adiuvisset, eum certe me animum merito ipsius debere arbitrabar, quem antea tantum modo communi officio civium, non aliquo erga me singulari beneficio debitum praestitissem. hac me mente fuisse et senatus ex me te consule audivit et tu in nostris sermonibus conlocutionibusque [ipse] vidisti.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 1.9.1 Cic. Fam. 1.9.4 (English) >>Cic. Fam. 1.9.6

Powered by PhiloLogic